VIVARIA

VIVARIA
VIVARIA
Graecis ζῶγροι et ζώγρια, ut apud Strabonem est, septa sunt animalibus includendis, damis, leporibus, aliis: seu septa, inq vibus vivae ferae pascuntur, Leoporaria aliis dicta, Varroni de RR. l. 3. c. 3. et 12. Vide supra in hac voce. Item Roboraria, a tabulis roboreis, quibus circum septa, A. Gellius, l. 2. c. 20. medii aevi Scriptoribus Parci, item Perivolia, quas voces itidem vide. Sicut Ζωθῆκαι dicebautur cellae, in quibus saginabantur viva animalia, turdi, gallinae, alia: Attice οἰκίσκοι, Grammaticis ὀρνιθοτροφεῖα. Et ζώγρια quoque caveae, quibus aviculas includi mos, Salmas. ad Solin. p. 1209. Piscinae vero ubi pisces etc. quam vis nonnun quam haec omnia Vivarit generali comprehendantur appellatione. Sic enim Vivariorum tres species facit Gellius d. l. Ornithonas, Gall. les Volieres; Leporaria, Gall. les Garennes; et Piscinas, Gall. les Estangs. Quam vis ex eodem colligatur, Vivaria potius ad feras pertinuisse, ut Graecorum παραδείσους, et bibarin Hebraeorum, quam vocem ex Latino depromptam, docet Bochartus. Hoeroz. Parte prior. l. 1. c. 19. sicut et βιβάρια Graecorum, qui ambo recentori aevô pro piscina solum, sicut Galli suum vivier, vocem sumere coeperunt. Et quidem Samium Tyrannum Polycratem omnia, quae erant alibi, ob delicias congregâsse, canes ex Epiro Molossos et Lacaenos, ex Scyro et Maxo capras, oves ex Mileto et Athenis, sues ex Sicilia, tradit Ahenaeus, l. 12. c. 19. Apud Romanos primus aviaria instituit M. Laelius Strabo Brundusii Equestris ordinis. Ex quo tempore coeperunt Romani carcere animalia coercere, quibus natura caelum assignaverat, Plin. l. 10. c. 50. extr. Aprorum itaque et glirium, coeterorumque silvestrium, primus togati generis in venit Fulvius Lippinus, et in Tarquiniensi feras pascere instituit. Quem mox sequuti L. Lucullus et Q. Hortensius, idem l. 8. c. 52. et 57. E quibus Hortensii vivarium, quod in non Leporarium priscô more, sed Θηριοτροφεῖον, appellari voluit, exacte describitur, a Varrone, l. cit. c. 13. Nevero gula Neptuni arbitrio subiecta maneret, C. Servius Orata, epculiaria sibi maria excogitavit, aestuariis intercipiendo fluctus, pisciumque diversos greges inprimis oratarum unde illi nomen, et ostrearum, separatis molibus includendo, Plin. l. 9. c. 54. Eâdem aetate prior Licinius Muraena reliquorum piscium vivaria in venit, Ibid. privatim vero C. Hirius muraenarum vivarium primus instituit. Cochlearum auctor fuit Fulvius Hir pinius, in Tarquin iensi, paulo ante ciiule bellum, quod cum Pompeio M. gestum est, qui et saginam earum excogitavit, ut videre est apud eundem Plin. c. 56. etc. Sed nec gulae solum, verum et avaritiae, haec argumenta fuêre: cum multi ingentes ex huiusmodi Θηριοτροφείοις sibi opes paraverint. Unde magna vectigalia ex ingenio suo percepisse Otatam praefatum et primum pensiles balneas excogitâsse, ita mangonizaetas villas subinde vendendo, ait idem, l. eôd. c. 54. cit.
Vide quoque Gerb. Io. Voss. de Idolol. l. 4. c. 23. et hîc passim. Longe laudatior Mauritii Imperatoris largitas, qui domum in qua senes morbosi alerentur maximis impensis, Vivarium sumptuosum hinc dictam, exstruxisse legitur, apud Cedrenum etc. Vide supra, ubi de Gerontotrophiis Vetor.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Vivaria — Vivarium Vi*va ri*um, n.; pl. E. {Vivariums}, L. {Vivaria}. [L., fr. vivarius belonging to living creatures, fr. vivus alive, living. See {Vivid}.] A place artificially arranged for keeping or raising living animals, as a park, a pond, an… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • vivaria — vi·var·i·um || vaɪ verɪəm / veÉ™r n. place where animals are kept in conditions that simulate their natural habitat in order to scientifically observe and research their natural behavior …   English contemporary dictionary

  • B&B Porta Vivaria — (Орвието,Италия) Категория отеля: Адрес: Via Del Popolo 39, 05018 Орвието, Италия …   Каталог отелей

  • PARADISUS — I. PARADISUS apud recentiores Scriptores, atrium est porticibus circumdatum ante aedes sacras. ex Graeco Παράδεισος, qui ab Hesychio definitur τόπος εν ᾧ παριπάτοι, locus porticibus et deambulatoriis circumdatus, Gallis vero Parvis. Hâc notione… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Infinite Monkey Theorem — Durch zufälliges Tippen von unendlicher Dauer auf einer Schreibmaschine werden mit Sicherheit alle Texte Shakespeares oder diverser Nationalbibliotheken entstehen. Das Infinite Monkey Theorem (v. engl. infinite „unendlich“; monkey „Affe“; theorem …   Deutsch Wikipedia

  • Infinite monkey theorem — Durch zufälliges Tippen von unendlicher Dauer auf einer Schreibmaschine werden mit Sicherheit alle Texte Shakespeares oder diverser Nationalbibliotheken entstehen. Das Infinite Monkey Theorem (v. engl. infinite „unendlich“; monkey „Affe“; theorem …   Deutsch Wikipedia

  • Satz vom Affen — Durch zufälliges Tippen von unendlicher Dauer auf einer Schreibmaschine werden mit Sicherheit alle Texte Shakespeares oder diverser Nationalbibliotheken entstehen. Das Infinite Monkey Theorem (v. engl. infinite „unendlich“; monkey „Affe“; theorem …   Deutsch Wikipedia

  • Theorem der endlos tippenden Affen — Durch zufälliges Tippen von unendlicher Dauer auf einer Schreibmaschine werden mit Sicherheit alle Texte Shakespeares oder diverser Nationalbibliotheken entstehen. Das Infinite Monkey Theorem (v. engl. infinite „unendlich“; monkey „Affe“; theorem …   Deutsch Wikipedia

  • Unendlich-viele-Affen-Theorem — Durch zufälliges Tippen von unendlicher Dauer auf einer Schreibmaschine werden mit Sicherheit alle Texte Shakespeares oder diverser Nationalbibliotheken entstehen. Das Infinite Monkey Theorem (v. engl. infinite „unendlich“; monkey „Affe“; theorem …   Deutsch Wikipedia

  • Unendlich-viele-Affen-Theorie — Durch zufälliges Tippen von unendlicher Dauer auf einer Schreibmaschine werden mit Sicherheit alle Texte Shakespeares oder diverser Nationalbibliotheken entstehen. Das Infinite Monkey Theorem (v. engl. infinite „unendlich“; monkey „Affe“; theorem …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”